Salimbene de Adam: Cronica

Pag 354


caput responsum tuum. Nota quod caput ponitur hic pro fine.
Sequitur: In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et querens.
Et loqui in medio magnatorum non presumas, et ubi sunt
senes non multum loquaris
. Quod iste male servabat. Et ideo merito
Dominus despexit eum imponendo ei silentium, quia, sicut
dicit Sapiens in Prover. XXVI, qui imponit stulto silentium, iras
mitigat
; item quia intendebat se ostentare et suam sapientiam
demonstrare et beatum Iob contemnere et contemptibilem
demonstrare. Sed beatus Iob fuit lampas contempta ad tempus
apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum, Iob.
De ostentatione Helyú habetur Iob XXXII, ubi dixit: Respondebo
et ego partem meam et ostendam scientiam meam. Plenus
sum enim sermonibus, et coartat me spiritus uteri mei
. Et infra,
XXXIII: Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. Si autem
habes quod loquaris, responde michi. Loquere. Volo enim te apparere
iustum. Quod si non habes, audi me, tace, et docebo te sapientiam
. Et
infra, XXXIIII: Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem
quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat
cum viris impiis?
Et infra, XXXV: Ergo frustra Iob aperuit os suum
et absque scientia verba multiplicat
. Merito igitur fuit iste repulsus
a Deo, et propter omnia supradicta, et etiam propter misterium.
Nam in isto prefiguratum fuit quod, sicut Deus pater imposuit
isti silentium, qui non cognovit tyrannum, cum disceptaret
contra pauperem
, sic filius eius imposuit silentium Phariseis et
Saduceis, qui ei questiones faciebant ut eum caperent in sermone,
Mat. XXII. Et sicut post silentium Saduceorum interrogavit eum
unus ex Phariseis legis doctor, temptans illum: Magister, quod est
mandatum magnum in lege?
, quasi per hoc demonstrans quod vellet
Deum honorare, cum respondisset Dominus: Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo
, sic iste Helyú credebat Deum honorare,
cum dicebat, Iob XXXII: Non accipiam personam viri, et
Deum homini non adequabo
. Et infra, Iob XXXVI: Ecce Deus
excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus
.
Item: Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram, numerus
annorum eius inextimabilis
. Sed poterat isti illud Iere. II dici:
Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad querendam dilectionem?

Torna all'inizio