Salimbene de Adam: Cronica

Pag 879


Quod heredes domini Ghiberti de Gente de villa Campiginis a Parmensibus
sunt expulsi.
Item millesimo supraposito, scilicet CCLXXXV, de villa
Campiginis heredes domini Ghiberti de Gente, filii et nepotes, a
Parmensibus totaliter sunt expulsi. Fuit autem causa expulsionis
eorum de villa Campiginis non solum vetus paternum odium, scilicet
domini Ghiberti de Gente, verum etiam et novum odium filiorum.
Nam de paterno odio dici potest quod habetur Eze. XVIII:
Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.
Ideo dicit Ecclesiasticus XLI: De patre impio queruntur filii,
quoniam propter illum sunt in opprobrio. De odio filiorum novo
ipsi filii possunt dicere quod habetur primo Reg. XII: Addidimus
enim universis peccatis nostris malum.
De defectibus domini Ghiberti de Gente.
Require similiter supra, carta CCC97.
Porro de defectibus domini Ghiberti de Gente, propter quos
Parmenses eum odio habuerunt, sufficienter superius dictum fuit,
carta CCCa97, sed aliqui remanserunt qui penitus non sunt
silentio occultandi. Nam, tempore quo civitatis Parme dominium
possidebat, cum misisset papa Innocentius IIII, qui tunc
temporis Neapolim habitabat, quod dominus Bertholinus Tavernerius
iret ad eum, eo quod dominam Helenam, neptem suam,
haberet uxorem, et quia volebat eum Neapolitane civitatis facere
potestatem, et dominus Bertholinus petisset eundi licentiam a
domino Ghiberto de Gente, et ille dedisset, subtraxit postmodum
sibi licentiam prius datam, postquam ad eundum omnem fecerat
apparatum cum magna copia expensarum. Insuper posuit eum in
confinibus in villa Nuceti, in qua possessiones suas habebat, in
qua mente suspensa multis diebus et noctibus habitavit cum timore
et expectatione inimicorum
suorum insidiantium sibi et
maxime Pelavicini, cui erat exosus, et qui tunc temporis dominium
Cremone tenebat. Cum autem de nocte aliquos audiebat rumores,
quos frequenter audivit, cum dextrario egrediebatur ad

Torna all'inizio