Salimbene de Adam: Cronica

Pag 645


De congregatione pastorum que congregata est in Francia, volens transfretare
ad regem Francie vindicandum.
Anno Domini MCCLI congregata est innumerabilis multitudo
pastorum in Francia, et dicebant quod debebant transfretare ad
interficiendum Saracenos et regem Francie vindicandum. Et multi
de diversis civitatibus Francie sequebantur eos, et nullus audebat
eis resistere, sed dabant eis victualia et quicquid volebant. Unde
et pastores deserebant greges, ut venirent ad istos. Dicebat enim
ductor eorum sibi a Deo revelatum fore quod mare aperiri debebat,
et ipse debebat ducere illam multitudinem ad regem Francie
ulciscendum. Et dicebam ego, cum talia audiebam: «Ve pastoribus
qui derelinquunt gregem suum! Ubi rex Francie cum Francorum
armata milicia parum potuit, isti poterunt?». Credidit eis
vulgus Francie, et contra religiosos et maxime Predicatores et
Minores terribiliter insurgebant, eo quod ipsi predicaverant crucem
et crucesignaverant homines ad transfretandum cum rege,
qui a Saracenis fuerat debellatus. Irascebantur ergo Gallici, qui
in Francia remanserant, tunc temporis contra Christum, usque
adeo ut nomen Christi super omnia nomina benedictum blasphemare
presumerent. Nam, petentibus illis diebus fratribus Minoribus
et Predicatoribus a Gallicis helemosinam pro nomine Christi,
stridebant dentibus super illos, et, illis videntibus, vocato aliquo
alio paupere, dabant ei denarios et dicebant: «Accipe pro nomine
Macchometti, qui potentior Christo est». Unde implebatur in eis

Torna all'inizio