Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 249


voluptates quod cum in sui corporis deliramenta labuntur, numquam
appetunt cum aliquo commisceri qui marito suo sit melior
nec equalis, semper enim ad uiliora declinant. Et cum ipse
honoris earum prodige facte sint, in personis suis non horrent committere
uilitates, sed non nisi cum uilibus eas committunt, quamuis
si cum melioribus uiris suis eciam et seipsis aut mundi
maioribus committerent, scelus esse putarent. Nobilitas eciam et
diuicie committentis eas non excusarent a crimine quod adulterii
non fedarentur infamia et quod innocentem maritum turpi non
afficiant nota riualis. In tantum igitur Clitemestra cum suo
Egisto dilecto tractauit quod prima nocte qua uenerat Agamenon,
dum suo soporatus dormiret in lecto, Egistus in eum irruens
ipsum iugulo interemit. Quo mortuo et eius corpore tradito sepulture,
non post multos dies Clitemestra Egistum duxit in virum et
illum sui regni regem constituit Macenarum.
Agamenoni uero supererat quidam filius ex eadem Clitemestra
sibi susceptus Horrestes nomine, qui adhuc annos nondum
attigerat pubertatis. Hunc rex Talcibius consanguineis eius,
timens ne Egistus furtiue ipsum perimeret, clam ipsum eripuit et
ad Ydumeneum, regem Crete, consanguineum eius similiter,
transmisit eundem. Qui licet esset Horresti remota proximitate
coniunctus, hunc tamen Ydumeneus rex et eius uxor regina Tarrassis
gratanti animo susceperunt, quem non minori affeccione
carnis obseruabant quam quandam eorum filiam nomine Climenam
futuram heredem ipsorum in regno, que nondum effecta
thori matura annos pueriles agebat.
Ille idem Oectus Nauli regis filius ad Egeam Dyomedis uxorem se
contulit, et eodem modo quo induxit animum Clitemestre ad credendum
de uiro suo ducente secum vnam ex filiabus Priami, eodem
modo induxit Egeam. Hec Egea fuit filia Pollinicis regis Argiuorum.

Torna all'inizio