Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 396

Tomus I


Quid enim materiae querulae tibi debere
conspicimus, si in mensa congaudii, de
cujus quasi loco novissimo reclamator excuteris,
in prima tibi sedulus invitator ad
nuptias discumbendo sedilia collocavit. Sed
dum causarum merita partium assertione panduntur,
ludicris votis tuis alludimus, et
corda quodammodo redolentia alacria, jocosi
styli serie lucidamus. Statim siquidem,
imo priusquam de prospera nobis deditione Faventiae,
rei laetus eventus pectora nostra reficeret,
laetitiae novae primitias desideriis tuis providimus
deferendas: ut quem habuerat
nostra Serenitas in hujusmodi festi tam celebris
expectatione praecipuum, participem faceret felicis
auspicii susceptione jucundam. Xenia
quoque tibi per literas tempestive transmisimus,
terra marique direximus nuncios: ut
alterius elementi succedens habilitas, defectum
alterius compensaret. Et utinam si potuisses
effici lateri nostro vicinus ut nobiscum
corporaliter, sicut paranymphus, commertiis
exultasses, vel literarum ipsarum baiulis permisisset
natura pennas adiungi volatiles,
et suae relationis officium, cujuspiam relatibus
praetulissent. Sed si casualiter et
forsitan morbificatus itinerans, vel aura non
succedente propitia navigans praepeditus, deberes

Torna all'inizio