Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 34


familiaritati adheserint, et si ferrum nusquam compareat, saltem
lapidibus obruetur. Adde quod unus es in Sicilia cui virtutis
aliquid imputetur; te solum omnes respiciunt; quicquid egeris,
obscurum esse non potest. Elige virtutem malis an scelera
publicari? Pudeat te quidem omnium expectationem deludere;
pudeat inter prime iuventutis auspicia malarum artium rudimenta
suscipere. Aspernare socerum, cuius affinitatis contagio tua sit
nobilitas polluenda. Respue, si sapis, uxorem liberos tibi parituram
degeneres prolemque generis biformitate patri dissimilem.
Adquiesce tandem amicorum consiliis et ad eorum omnium vindictam
accingere; teque pariter et id nobilitatis quod superest
in libertatem vendica, nec patere truculentissimam hanc beluam
in nostram perniciem diutius debacchari. Experiatur certe virtuti,
licet innumeris eam persecutionibus oppressam attriverit, ad vindictam
tamen scelerum audaciam et ultores gladios non deesse.
Regis quidem ipsius incolumitas regnique salus ac libertas in
manibus tuis est. Nam, ceteris omnibus [huius] tam preclari
facinoris impotentia condempnatis, tante laudis cumulum fortune
tibi benignitas reservavit. Nec ad id cuiuslibet procrastinationis
dilatio necessaria est, aut temporis oportunitas expectanda. Adeo
enim suis te fraudibus ac dolis circumventum existimat, ut neminem
alium putet iam familiarius admictendum. Sive igitur
eidem armatus sive inermis, solus an militum multitudine stipatus
occurras, nichil ex hoc ei timoris, nichil suspicionis innascitur.
Unde et eum secure potes ubicumque libuerit obtruncare.
Quo semel occiso, nichil tibi verendum est ne quempiam ad vindictam
sui superstitem derelinquat. Age ergo, iuvenis; enitere
ut gradum hunc felicitatis attingas, quo te virtus vocat sequaris
intrepidus, nec poscenti fortune tuum deneges obsequium. Quod
si te facturum non dubia nobis pactione spoponderis, preter eam
quam inde consequeris immortalem gloriam, non deerit etiam
mutua grataque meriti compensatio. Nam id modis omnibus

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio