Frater Iacobus de Varagine de ordine Predicatorum, archiepiscopus 
octavus, cepit anno Domini .Mo.CCoLXXXXII. et 
vivet quantum Deo placebit. iste per dominum Nicolaum 
papam quartum, qui fuit de ordine fratrum Minorum, archiepiscopus 
est creatus, qui quidem papa ipsum per suas literas ad suam 
presentiam vocaverat ut sibi munus consecrationis impenderet et 
pallium sibi daret. sed cum ille Romam in dominica de 
Ramis palmarum intrasset, reperit ipsum summum pontificem 
gravi et periculosa egritudine laborantem, ita quod in Parasceve 
animam Deo reddidit et, sicut credimus, in celeste palacium
  |  
  |