: Chronicon Novaliciense

Pag 264

V


edes regales iam lustrare non sufficio, mitto te ad eum, ut
conscideres, quę facienda sunt». IlIe autem non surdus auditor,
mox co<m>plet dictum iubentis domni et celer cursus ad Papiam
venit civitatem: rex namque illic manebat. Ubi autem venit ad
regem, salutat eum dulcibus verbis. Condescendente ei rege,
gratiam spopondit habere largissimam, si obsequium illius frequentaret
innocuę. Qui moratur aliquantulum cum rege, post
non multos dies ad seniorem suum revertitur. Viditque senior,
quod providenter egisset; vicinius ad se eum clamans inquit:
«Post mortem quippe mea, senior totius terrę eris, quam cognosco
me pridem habuisse». Et iterum eum ornans diversis monilibus,
ad regem mittit. Qui adquirit comitatum illius, et rex illi
donat, interveniente regina. Et ipse comes interim mortuus,
uxorem illius Rogerius accepit et sic arripit potestatem illius terrę.
De qua genuit filios duos, vocans uni nomen suum, alteri nomen
fratris, Rogerium et Arduinum. Hic enim Maginfredum genuit.
<IX>. Interea reminiscens parentum meorum infra persecutionem
barbarorum interim nominatis, qualiter circumventi
sunt, commendo stilo et etiam memorię nequeant latere posteris.
Quidam miles fuit meus patruelis, qui exiens ex finibus
Murricianę, Vercellis properabat ad urbem. Audierat namque
adventum barbarorum, sed distulit credere, quia tunc procul
aberant a finibus nostris. Dum iret igitur per nemus quoddam in

Torna all'inizio