Salimbene de Adam: Cronica

Pag 409


De superfluitate victualium et vestimentorum.
De superfluitate autem istorum duorum, scilicet victualium
et vestimentorum, sic habes. Dicitur et verum est, immo valde
et omnino et penitus superfluum est, quod patriarcha Aquilegiensis
prima die maioris Quadragesime quadraginta fercula
habet, id est ciborum varietates et appositiones, et ita descendendo
usque ad Sabbatum Sanctum qualibet die diminuitur una.
Et dicit quod hoc facit propter honorem et gloriam patriarchatus
illius. Certe isti patriarche Aquilegienses hoc exemplum non habuerunt
a Christo, qui in deserto XL diebus et XL noctibus ieiunavit.
Ideo talibus Dominus comminatur, Osee IIII: Gloriam
eorum in ignominiam commutabo. Hoc erit quando, sicut ibidem
dicitur, comedent et non saturabuntur. Nam nullus saturari potest
ex se ipso. Ideo dicit Ysaias IX: Unusquisque carnem brachii sui
vorabit. Item vide commutationem istius glorie, Iob XX: Divitias
quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Quod Naaman multipliciter excusari potest de vestimentorum
superfluitate.
De nobili apparatu mensarum nobilium.
De Naaman Syro, qui X mutatoria vestimentorum detulit prophete et
lavit se septies in Iordane.
De superfluitate vestimentorum audi, IIII Reg. V, quod
Naaman princeps regis Syrie, volens a leprá mundari et pergens
ad Helyseum, detulit secum vestimentorum mutatoria decem.
Sed iste multipliciter excusari potest. Et primo, quia princeps.
Nobilibus enim plura conceduntur, tam ad vestitum quam
ad victum, quam privatis personis, pro eo quod sunt in sublimitatibus
constituti. Ideo Sapiens dixit, Eccle. V: Ubi multe sunt
opes, multi et qui comedunt eas. Hinc Neemias dixit, V: Parabatur
autem michi per dies singulos bos unus, arietes sex electi,
exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa. Et alia multa
tribuebam. Item de victu Salomonis sic habetur, III Reg. IIII:
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos XXX chori simile et
sexaginta chori farine, decem boves pingues et XX boves pascuales

Torna all'inizio