| runt, ut intretis in amicitias Cesaris». Responderunt Carpoforus presbyter
 et Habundius diaconus et alii, qui cum eis erant, tamquam ex
 uno ore dicentes: «Sacrificent diis uestris, qui cum eis in perditionem
 ituri sunt! Nam nos sacrificium offerimus Deo omnipotenti et domino
 Iesu Christo, filio eius, et Spiritui Sancto, in odorem suauitatis».
 Tunc iratus Martianus iussit ab eis separari Carpoforum presbyterum
 et Habundium diaconum, et retrudi in carcerem. Illos
 uero, qui cum eis erant, iussit eici foras muros ciuitatis Spolitinae,
 et capita eorum truncari precepit, et inhumata corpora derelinquens,
 sub die uicesimo quinto mense Iulio. <Ad> quorum corpora
 sepelienda nocte uenit Sincleta, Deo ornata, et condidit in predio
 suo in cemeterio Pontiano, non longe ab urbe Spolitina, in lateribus
 montis, in spelunca, in eadem cripta conclusit.
 Martianus quoque iussit tribunal parari in foro ante templum
 Iouis, et ibi omnes nobiles ciuitatis et omnium potestatum, et iussit
 tormenta parari, quae corpora humana dissiparent. Tunc iussitque
 questionariis suis, ut adducerentur catenati Carpoforus presbyter
 et Habundius diaconus. Et omnes ueniebant et audiebant
 | 
 |