Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 95


spem iterum erigebat. Adhuc enim ob sanctitatis opinionem omnes
eum venerabantur et eius libenter admictebant consilium, nondum
ipsius ypocrisi denudata. Erat autem etate iam vergens in senium;
statura procerus; ultima consumptus et extenuatus macie; vocem
adeo debilem habens ut quasi sibilus audiretur; faciem vero totumque
corpus nigredini mixtus pallor infecerat, ut sepultis
quam viventibus videretur affinior, habitumque mentis color extrinsecus
indicaret; laborem nullum difficilem estima[bat, unde lucri quid]piam
speraretur; [famis ac sitis u]ltra morem hu[manum patiens],
ut sumptibus [parceret; domi] nunquam inter epulas letus, in
alieno nunquam tristis convivio; totos sepissime dies ieiunus
pertransiens, expectabat ut eum aliquis invitaret, frequenter enim
consueverat eum vocare episcopus Agrigentinus aliique qui consuetudinem
eius cognoverant. Huius indesinenter monitis Salernitanus
archiepiscopus eiusque socii, velud quibusdam stimulis
incitati, multas adversus electum Siracusanum machinationum
adinventiones et versutias consumebant. Regina vero nichilominus
eisdem consentiebat consiliis, nec illius ipsi persecutio displicebat,
eo quod adhuc vivente marito suo, cum pro quibusdam
negotiis suis aliquotiens electo preces porrigeret, ille ut in prosperis
semper elatus, contemptorem induebat animum, superbe
nunciis mordaciterque respondens, nunquam eius petitiones efficaciter
admictebat. Sed et Iohannes Neapolitanus, Ecclesie Romane
cardinal, qui forte tunc aderat, videns eo scismate curiam
laborare, partes suas interponere studuit, et gayto Petro consentiens,
electum a curia nitebatur expe[llere; quod eo] consilio
fac[ere putabatur, quia] gayto Petro [deincepsque per] eum regine
[persuaderi posse credebat ut Panormitanam ecclesiam ei
regendam committerent, ipsosque sperabat dissensionis auctores ob
invidiam electi facile consensuros. Dum ita Siracusanus electus
gravi persecutionis turbine quateretur, nunciatum est Panormi Gillebertum
comitem Gravinensem, regine consanguineum, post

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio