| XIII. Audientes autem illius regionis incolę quia Romualdus
 abire disponeret, nimio męrore turbati sunt, et tractantes
 inter se qualiter ab hac illum intentione reprimerent, hoc illis
 tandem potissimum visum est, ut eum missis interfectoribus impia
 pietate perimerent, quatinus, quia eum non poterant retinere
 viventem, haberent pro patrocinio terrę vel cadaver exanime.
 His vero cognitis Romualdus caput suum undique decalvavit,
 et huius rei exequutoribus cellulę eius iam appropinquantibus,
 primo fere diluculo comedere quasi per aviditatem cępit.
 Illi autem hoc videntes dementiam crediderunt et arbitrantes
 mentem lęsam esse corpus ledere dedignati sunt. Sic videlicet,
 sic prudens spiritualis David insania stultam carnaliter sapientium
 superavit astutiam. Nam et volentes peccare cohibuit
 et ad meritorum suorum cumulum sine mortis formidine
 mortis periculum declinavit. Deinde iam libera uti facultate
 permissus, non equo fultus, non vehiculo deportatus, sed
 solum in manu ferens baculum, nudis plantis ex intimis
 Galliarum finibus Ravennam usque pervenit, ibique patrem ad seculum
 reverti volentem reperiens, in ligno pedes eius fortiter strinxit,
 gravibus eum vinculis alligavit, verberibus duris afflixit et
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 |