Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 49


deceptus fuerit quia omnes theologiçantes dicunt c.78v.a
quod nunquam aliquid a celo descenderit quod iterum
non ascenderit. Quod eciam Dantes tetigit quando
dixit, in capitulo Para.:
" Lo raio de la graçia
Multiplicato in te tanto resplende,
che te conduce sopra quella scala
U’ sença resalire nesun descende" .
Sed videtur contra hec posse sic obici: Lucifer descendit
cum multitudine Angelorum nunquam ad illam gloriam
reversurus, ergo etcetera. Ad hoc respondens, profiteor
theologos dicere quod verum est; nam quotidie descendunt
Angeli divine voluntatis executores et, officio
exacto, redeunt. Consequenter respondeo ad obiecta dicens
quod Lucifer non descendit, sed subverso capite cum
sua multitudine deiectus ac precipitatus fuit, dicente ipso
Dante, prout paulo supra posui:
" O cacciati del ciel, gente dispecta" etcetera.
Etiam ipse Augustinus dixit, in XI preallegati voluminis:
" Quis catholicus christianus ignorat nullum novum dyabolum

1



5




10




15




20
Torna all'inizio