| Subsilles  dicebantur quaedam lamellae sacrificiis necessariae.
 Sororium tigillum  appellabatur locus sacer in honorem
 lunonis, quem Horatius quidam statuerat causa sororis a
 se interfectae, ob suam expiationem.
 Substillum  tempus ante pluviam iam paene uvidum et post
 pluviam non persiccum, quod iam stillaret, ant nondum
 desisset.
 Subscudes  appellantur tabellae, quibus tabulae inter se configuntur,
 quia, quo inmittuntur, succiditur. Pacuvius (250):
 “Nec ulla subscus cohibet compagem.”
 | 
 |