| praedixit,  Tu  inquid  puer propheta altissimi uocaberis; praeibis enim
 ante faciem domini parare uias eius.  Nathanahel profitetur hoc
 modo:  Rabbi  ait  tu es filius dei uiui, tu es rex Israhel.  Lucas nempe
 posuit ita:  Et uocatum est nomen eius Iesus, sicut dictum est ab
 angelo, priusquam in utero conciperetur.  Petrus ait:  Hic est omnium
 dominus.  Paulus super omnia deum benedictum confitetur in saecula.
 II 14  (I 40) Nescio plane quis ei nuncupatiuum uel adoptatiuum
 nomen imposuerit. Nam si cunctae utrorumque testamentorum
 paginae reuoluantur, nusquam inibi haec duo uocabula ad ipsum
 pertinentia poterunt repperiri, quia nec merentur dei filio adscribi.
 Ea uero nomina, quae per angelos uel prophetas sanctosque apostolos
 nobis reuelata sunt, satis apte conueniunt filio dei. Nam Emmanuhel,
 quia 'Nobis cum deus', Iesus, quia 'Saluator omnium',
 Redemptor, quia praetio captiuos nos sui sanguinis redemit, Christus,
 quia archanius in utero uirginis unctus, hoc est de spiritu sancto
 est natus - ipsa nimirum conceptio spiritalis inuisibilis nihilominus
 unctio fuit, licet manifestius et in Iordannis crepidine a spiritu sancto
 sit unctus, qui super eum in specie discendit columbae; haec
 quippe manifestior, illa uero occultior unctio praedicatur - Dominus,
 quia omnis creatura in caelo et in terra seruiunt ei. Et quia
 secretius in uirginali utero sancti spiraminis delibutus flatu, Christus,
 hoc est unctus est natus, angelico euidentius oraculo erudimur.
 Ait enim:  Natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus
 in ciuitate Dauid.
 II 15  (I 41) Age ergo extincto poenitus omnis inuidiae fomite
 qui licium protinus flammantius prunas conburit, uideamus nunc
 simplici oculo mentis utrumnam haec duo uocabula in Christo
 unigenito dei filio conuenientius sint adtributa. Nuncupatiuus
 nempe deus ille dicitur, qui cum sit homo purus, nec est una cum
 | 
 |