Salimbene de Adam: Cronica

Pag 222


ex çelo Dei procedit et proximo utilis invenitur. Ideo dicit Sapiens,
Eccle. VII: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus animus
corrigitur delinquentis
. Hinc Dominus legitur iratus, Mar. III:
Et circumspiciens eos in ira contristatus est super cecitatem cordis
eorum
.
Item Moyses, de quo dicitur, Numeri XII, quod erat vir mitissimus
super omnes homines qui morabantur in terra
, legitur quater
iratus, sicut in alia cronica posuimus, nec ex illa ira Deo displicuisse
legitur, immo magis placuisse.
Primo, quando filii Israel fecerunt vitulum in Oreb et adoraverunt
sculptile et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli
comedentis fenum
. Exo. XXXII: Cumque appropinquasset ad
castra, vidit vitulum et choros. Iratusque valde proiecit de manu
tabulas et confregit eas ad radices montis
. Iratus est ergo Moyses
primo propter peccatum ydolatrie.
Secundo, propter negligentiam circa divinum cultum, Levi.
X: Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quereret
Moyses, exustum repperit. Iratusque contra Eleazar et Ithamar
filios Aaron, qui remanserant, ait: Cur non comedistis hostiam pro
peccato in loco sancto, quia sancta sanctorum est et data vobis ut portetis
iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini,
presertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et
comedere eam debueratis in sanctuario, sicut preceptum est michi?
Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum
coram Domino, michi autem accidit quod vides. Quomodo
potui comedere eam aut placere Domino in cerimoniis mente lugubri?
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem
.
Aliqui vero prelati ita superbi et protervi et maledicti sunt
et filii Belial, quod nunquam a subditis volunt satisfactionem
accipere, sed semper eos confundere et super eos clamare, faciendo
contra Scripturam que dicit, Eccli. XI: Priusquam interroges,
ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe iuste. Priusquam
audias, ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne
aditias loqui
.
Tertio, iratus est Moyses in seditione Dathan et Abyron et

Torna all'inizio