Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 46


dicentem audierat episcopum Tropeensem ab eo depositi
nomine quasi trecentas auri uncias accepisse. Episcopus ergo, vocatus
ad curiam iussusque reddere predictas uncias auri, quas apud
eum Maio deposuerat, respondit plura se quam peterent redditurum,
domumque reversus, septingenta milia tarenorum carceris
hostiariis, qui cum eo missi fuerant, assignavit. His ita gestis,
missi Cacabum legati, qui Matheum Bonellum accersirent regemque
nuntiarent admirati mortem, post comperta eius scelera, letis
auribus accepisse, prestitoque etiam sacramento, metum omnem
ac periculi suspicionem excluderent. At ille quamquam huiusmodi
iuriiurando parum crederet, sciens tamen regem in se nichil ausurum,
tum ob favorem plebis, tum quia comites omnes qui ob
id ipsum rebellaverant totamque Calabriam sperabat sibi futuram
auxilio, cum universis militibus suis Panormum securus accessit.
In ingressu vero civitatis plurima tam virorum ei quam mulierum
turba obviam exierunt, cum ingenti eum gaudio usque ad portam
palatii prosequentes. Ibi benigne susceptus est a rege, et in eius
gratiam integre restitutus; dehinc a maioribus curie sub eadem
est frequentia plebis ad domum suam perductus. Eo igitur tam
famoso facinore Matheus Bonellus non solum in Sicilia, verum
trans Farum quoque per totam Calabriam Apuliamque ac Terram
Laboris adeo sibi plebis nobiliumque mentes allexerat, ut eius universi
virtutem et audaciam laudantes extollerent, nec in remotissimis
quoque regni partibus eius ad quemquam inefficaciter iussio
perveniret. Comites quoque ipsi ac civitates Apulie cum omnibus
qui eis confederati erant, rebellandi iam causa sublata, eius deinceps
voluntatem et consilium expectabant. In Sicilia vero, Panormique
maxime, totus iam aperte populus conclamabat: quisquis
Matheo Bonello nocere temptasset, hostem eum publicum
iudicari, seseque, etiam adversus regem, siquidem ob admirati

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio