| 14.
 .MCL. Imperatores.
 [B] Fridericus primus filius Frederici ducis Suevorum fratris
 Conradi regis, progenie Karolorum, apud Francha fuit, ab omnibus
 eligitur, et imperat annos .XLI. hic ab Adriano papa gloriose
 coronatur.
 15.
 .MCLI. Pontifices.
 [A]  Castrum Hostilie edifficatum est et data est sententia
 castri Hostilie.
 16.
 .MCLIII. Imperatores.
 [A]  Hoc, die Ascensionis .V. kalendas iunii, excrevit flumen
 Athesis, ita quod pons secundo cecidit, et ascendit apud altare maioris
 ecclesie Verone.
 | 
 |