| Venerabili et sanctissimae virgini, dominae Agneti, filiae excellentissimi
 ac illustrissimi regis Bohemiae, Clara indigna famula Iesu
 Christi et ancilla inutilis dominarum inclusarum monasterii Sancti
 Damiani, sua ubique subdita et ancilla, recommendationem sui omnimodam
 cum reverentia speciali aeternae felicitatis gloriam adipisci.
 /*
 Vestrae sanctae conversationis et vitae honestissimam famam
 audiens, quae non solum mihi, sed fere in toto est orbe terrarum egregie
 divulgata, gaudeo plurimum in Domino et exsulto; de quo non
 tantum ego singularis valeo exsultare, sed universi qui faciunt et facere
 desiderant servitium Iesu Christi. Hinc est, quod, cum perfrui
 potuissetis prae ceteris pompis et honoribus et saeculi dignitate, cum
 gloria excellenti valentes inclito Caesari legitime desponsari, sicut vestrae
 ac eius excellentiae decuisset; quae omnia respuentes, toto
 animo et cordis affectu magis sanctissimam paupertatem et corporis
 penuriam elegistis, sponsum nobilioris generis accipientes, Dominum
 Iesum Christum, qui vestram virginitatem semper immaculatam
 custodiet et illaesam.
 | 
 |