| cum benedictione a peccatis absolutus
 recedat. Quod populus audiens gravissime
 suscepit, tandem a pape et regine concessit.
 Que fabricavit ecclesiam, quam domnus
 papa dedicavit in Kalendis Augusti, sicut
 Eudoxia christianissima imperatrix proposuerat;
 ubi posuit catenas beati Petri prelibatas
 et catenas beati Petri Neronianas et
 beati Pauli, ut ibi populus Romanus in hoc
 die Kalendarum Sextilium confluat et salutet
 catenas apostolorum Petri et Pauli.
 
   Liber de temp. Add. </H4>cula; ubi domnus apostolicus annualiter in
 hac ecclesia missarum sollempnia celebret.
 Et sicut beatus Petrus ab angelo fuit, ita
 Romanus populus cum benedicione a peccatis
 absolutus recedat’. Quod populus
 audiens gravissime suscepit, tandem rogatu
 pape et regine concessit. Que fabricavit
 ecclesiam, quam domnus papa dedicavit in
 Kalendis Augusti, sicut Eudoxia christianissima
 imperatrix proposuerat; ubi posuit catenas
 beati Petri prelibatas et catenas beati
 Petri Neronianas et beati Pauli, ut ibi
 populus Romanus in hoc die Kalendarum
 Sextilium confluat et salutet catenas apostolorum
 Petri et Pauli.
 
  IIII. De visione, quam vidit Octavianus imperator de beata Mariacum Christo filio suo, et ara celi aperta est precibus et orationibus
 Sibille, ubi predictus Octavianus beatam virginem Mariam cum
 Christo tenentem in brachiis Christum filium eius vidit in camera
 predicti imperatoris, ubi et aparuit in Capitolio.
Tempore predicti Octaviani imperatoris senatores videntes eum tante pulcritudinis, quod
 nemo in oculos eius intueri poterat, et tante prosperitatis et pacis, quod totum mundom sibi tributarium
 fecerat, dicunt: Te adorare volumus, quia deitas est in te. Si hoc non esset, non tibi omnia
 subirent prospera; qui renuens inducias postulavit, et ad se Sibillam Tyburtinam vocavit, cui quod
 senatores dixerant recitavit. Que spacium trium dierum peciit, in quibus artum ieiunium operata est;
 post tercium diem respondit imperatori: Hoc pro certo erit, domne imperator:
 Iudicii signum: tellus sudore madescet,
 E celo rex adveniet per secla futurus,
 Scilicet in carne presens, ut iudicet orbem.
 Unde Deam cernunt incredulus atque fidelis
 Celsum cum sanctis evi iam termino in ipso.
 Sic anime eum carne aderunt, quas iudicet ipse.
 Cum iacet incultus densis in vepribus orbis,
 Reicient simulacra viri, curam quoque gaçam
 | 
 |