Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 358


diversitas ventorum: et dispositio terrarum. Quantum ad
conditionem caelestem duo sunt attendenda. Primo ut
hyeme debita claritate illustretur. Secundo, ne in aestate
immoderato calore opprimatur. quod fieri contingit, si
aedificium secundum suam ampliorem partem respiciat
oriens hyemale: tunc enim eo quod in hyeme oppositum
sit soli, debita claritate illustrabitur. In aestate quidem, eo
quod oblique respiciatur a sole, habebit in calore temperamentum.
nam semper radius obliquus minorem calorem
generat, quam directus. Secundo in aedificando aedificio
attendenda est diversitas ventorum: et hoc quantum
ad diversitatem camerarum. Nam ventus septentrionalis,
eo quod puriorem aerem facit, salubrior esse videtur.
propter tempus ergo aestivum, in quo homines facilius infirmantur,
aedificandae sunt aliquae camerae oppositae vento
septentrionali, ut in eis salubrior custodiatur vita. Tertio
quantum ad ordinem universi consideranda est dispositio
terrarum, ut in tali loco aedificium construatur, cui
viridaria et pomeria esse possunt connexa: aspectus enim
talium et deambulatorio per ea ad hylaritatem et sanitatem
confert. Essent autem in aedificiis construendis quaedam
alia particularia dicenda; ut qualis deberet esse cella
vinaria, quia debet esse frigida, obscura, oposita septentrioni
debet esse longe ab aquis, ut a cisternis, et
fluminibus: et longe a stabulis, fimo, et sterqui
liniis. Sic etiam aliae particulares conditiones
aedificiorum distingui possent.
Sed quia talia nimis particularia
sunt, aedificatorum
industriae relinquantur.

Torna all'inizio