Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 24


maximas regni conferat dignitates, quorum adversus nobilitatis
superbiam sese tueatur auxilio. Symonem ergo senescalcum,
maritum sororis sue, toti Apulie ac Terre Laboris magistrum capitaneum
preficiens, Stephanum quoque fratrem suum stolii constituit
admiratum. Ipse interim indigentibus multa largiri,
omnibus prebere se facilem, legatos undecumque venientes plurimum
honorare in animum induxerat; strenuos bello milites
longobardos ac transmontanos indifferenter plurimis sibi largitionibus
alliciens, clericos quoque magnis sepe promovebat honoribus,
prout cuiusque dignitas exigebat. Ita modis omnibus
sollicitus erat ut nichil omitteret, quod ad alliciendum plebis animos
utile videretur. Dum hec in regis pernitiem premoliens,
admiratus callide suum occultaret propositum, r[egnum aliquandiu
visum est qu]ievisse, nisi quod comes Robertus terram Aprutii
vicinasque partes Apulie crebris adeo fatigabat incursibus, ut in
Apulia necessario teneretur exercitus, ubi variis est sepe pugnatum
eventibus. Richardus de Mandra, comitis Roberti comestabulus,
interim cum episcopo Tetino captus est et Panormum deductus.
X. De amissione Affrice.
Per idem tempus cum imperatore Grecorum fedus initum est
paxque firmata, Greci Constantinopolim dimissi, qui post
Brundusinum bellum in vinculis tenebantur; iam itaque omnem
rei difficultatem Maio superaverat; iam ad id pervenerat potestatis,

1



5




10




15




20


Torna all'inizio