Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 152


quietis impatiens portum iam exiuerat ciuitatis et in campum
peruenerat causa belli cum sua acie, quam sibi instituerat de Troye
pugnantibus specialiter oriundis. Quem sequtus Heneas cum acie
sua post eum properauit uelociter; sic Paris, sic Deyfebus, sic Troilus,
sic ceteri cum aciebus eorum dudum per Hectorem ordinatis. Primus
igitur ante omnes Hector ingerit se ad bellum cum Troyanorum
omnibus aciebus, in quibus fuerunt, ut scripsit Dares, ex ipsorum
Troyanorum parte cl milia pugnatorum. Inter utramque partem
bellum letale committitur. Paris cum illis de Persia pugnantibus
cum arcubus et sagittis bellum ingrediens innumerabiles Grecos interfecit
et letalia uulnera figit in illos. Interim rex Agamenon
bellum ingreditur, quem statim Hector agreditur. Ipsum ab equo
prosternit grauiter uulneratum. Achilles uero tunc inuadit Hectorem,
cassidem eius in eius capite in ictuum multorum uirtute confregit.
Sed illico Heneas et Troilus irruunt in Achillem in multitudine
pugnatorum.
Tunc ille fortissimus Dyomedes irruit in Heneam, quem grauiter
uulnerauit. Qui inproperando dixit Henee: "Aue, bone consiliarie,
qui regi Priamo dedisti fidele consilium de me in sua presencia offendendo.
Sed pro certo scias, si huiusmodi prelia sepius frequentabis
et in manus meas te contingat incidere, pro certo de meis
manibus morieris. " Et tunc facto impetu contra eum, ipsum deiecit
ab equo.
Ad hoc Hecto<r> inuadit Achillem, mirabiliter eum grauat.
Iam cassidem sibi confregerat, capere nitens illum, sed filius
Thidey, qui sic interceptum uidit Achillem, in Hectorem irruit furibundus,
et eleuato ense in suorum fortitudine brachiorum percussit
illum et ei graue uulnus infixit. Hector autem ad ictum uulneris
nullatenus stupefactus accepto ense in multa furoris rabie in Dyomedem,
qui contra eum tam uiriliter insistebat, potenter irruit, sic
quod ipsum deiecit ab equo. Troilus autem uidens Dyomedem in
terra deiectum proprio descendit ab equo, pedes contra Diomedem
se dirigit ense nudo. Contra ipsum Troilum Dyomedes
uiriliter se defendit. Achilles et Hector mutuo preliantur.
Interim uero Menelaus, Vlixes, Polimites, Neptolomus, Palamides,

Torna all'inizio