Salimbene de Adam: Cronica

Pag 778


fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamabit, et
Deus inultum abire non patitur. Et Ys. XLVII: Ultionem capiam,
et non resistet michi homo. Quare? Quia mea est ultio, et
ego retribuam. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit.
De Parmensibus, qui soliti sunt dicere quod vindicta XXX annorum satis
est tempestiva; quod in sancto Britio bene patuit post mortem sancti
Martini.
Et nota quod Parmenses, ex quibus sum ego, soliti sunt
dicere quod vindicta XXX annorum satis est tempestiva. Verum
dicunt. Patet exemplum in sancto Bricio, cui post XXX annos
episcopatus sui inflicta fuit pena pro vindicta sancti Martini,
quem multipliciter afflixerat, et ipse multipliciter postea fuit
afflictus. Lege legendam sancti Bricii, et videbis si non est ita
ut dico.
De mutuo et gravi bello marino quod inter Pisanos et Ianuenses factum fuit
hoc anno.
Item, anno Domini MCCLXXXIIII, videntes Pisani omne
malum quod eis a Ianuensibus erat inflictum, volentes suam
iniuriam vindicare, multas naves et galeas et vasa marina fabricaverunt
in flumine Arni, et instructo navigio ordinaverunt et
statuerunt quod nullus a XX annis et supra et a LX et infra
remaneret, qui non iret ad pugnam. Et discurrerunt per totam
marinam Ianuensem destruendo et comburendo, occidendo et
capiendo et depredando. Et discurrerunt per totam contratam
illam qua itur a Ianua in Provinciam, transeundo omnes maritimas
civitates, scilicet Nolam, Albenganam et Savonam atque
Victimilium, volentes Ianuenses invenire, ut cum eis pugnam committerent.
Ianuenses vero ordinaverant ut nullus ex suis domi
remaneret a decem et octo annis et supra et a LXX et infra, sed
cum suis concivibus iret ad bellum; et sic discurrebant per mare
cupientes invenire Pisanos. Tandem reppererunt se inter caput

Torna all'inizio