| et ancilla et mater est domini, quoniam dominus omnis carnis qui
 creauit eam ipse dignatus est nasci ex ea. Ait enim ipsa ad angelum:
 Ecce ancilla domini, contingat mihi secundum uerbum tuum.  Angelus
 quippe eam altissimi filii genetricem praedixit. Ipsa se altissimi
 filii ancillam humiliter confitetur. Huic etenim angelico oraculo
 dauiticum concordare non inconuenienter praeconium demonstratur.
 Mater  inquit  Sion dicit: Homo et homo natus uel factus est in
 ea, et ipse fundauit eam altissimus.  Ipse, non alius, qui factus est
 in ea ex semine Dauid secundum carnem, ipse fundauit eam
 altissimus in aeternum. Angelus denique altissimi filium, propheta
 nimirum altissimum ipsum commemorat. Quoniam quidem sicut
 deus pater, deus filius, ita altissimus pater, altissimus filius praedicatur.
 Concinunt quapropter sibimet uetus ac nouum testamentum,
 quia unus idemque spiritus sanctus auctor est mirabilis
 utrorumque.
 I 16  (I 16) Requiratur igitur dilectus ille discipulus, qui de ipso
 sapientiae fonte singulariter scientiae ausit fluenta, cum in caenae
 conuiuio super pectus recubuerit saluatoris. Plenitudine siquidem
 diuini saporis refectione saciatus, totum orbem terrarum euangelicis
 institutis doctrinae suae flumina redundauit. Misso denique
 fidei oculo ad diuinitatis altitudinem contemplandam, dicat quid
 in principio erat aut ubi erat aut quid erat.  In principio  inquit  erat
 uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. Hoc erat in
 principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
 est nihil.  Subiungat etiam quid hoc uerbum, quod deus erat et est,
 pro nobis dignatus est fieri.  Et uerbum  inquiens  caro factum est,
 et habitauit in nobis.  Hoc est deus homo factus est, permanens id
 sempiternus quod erat. Prosequatur adhuc cuius gloriae uerbum
 caro factum permanserit:  Et uidimus ait gloriam eius, gloriam quasi
 unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis.  In qua nimirum gloria
 Christum Iesum intuens exaltatum doctor mirabilis ait:  Omnis
 lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei
 | 
 |