Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 9


multum dolens, tamen ait illis se per centum marchas argenti
non dimissurum, quod Mediolanum non pergeret legacionemque
domini sui non adimpleret; quod si aliter faceret, se ad
ipsum amplius redire nullatenus fore ausum dixit. Quo dicto
quamvis valde inde mestus foret, tamen ab eis discessit Mediolanumque
perrexit; et ad consules veniens ipsas litteras eis
representavit. Consules vero palam et in communi cetu
litteris ipsis perlectis valde ira et furore commoti ipso Sicherio
aliisque omnibus videntibus ipsas litteras pariter cum ipsarum
sigillo in terram proiecerunt ac pedibus suis fregerunt atque
conculcaverunt. Insuper etiam super ipsum Sicherium omnibus
unanimiter irruentibus, ipse fugiendo se abscondens
vix evadit. Nocteque proxima veniente extra Mediolanum
exiens Laude venit et omnia, que acciderant ei, per ordinem
Laudensibus narravit. Indeque ad regem reversus est.
Laudenses vero hoc audito in tantum timore maximo perterriti
sunt, quod aliqui eorum de Laude ad habitandum alibi
processerunt; alii autem in die ibi morantes et in nocte circumquaque
iacentes quasi latrones vagabantur; alii namque in
die fugientes in nocte quasi fures veniebant et die veniente
recedebant. Hoc vero tormentum et passionem miserabiles
Laudenses usque in adventum iam dicti domini Frederici
regis sustinuerunt. Mediolanenses itaque de interficiendis
Laudensibus ac omnibus bonis ipsorum auferendis valde

1



5




10




15




20



Torna all'inizio