Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 114


nuncupantur, et in ea quondam Fredericus Secundus, princeps
rei publice Romanorum et rex Sicilie, fecit construi quandam
terram, considerans locum ipsum habitantibus utilem propter
situm, quamuis in facie pelagi situs sit, carens omni stacione salubri. Que
tamen terra, propter situs bonitatem plena populo, usque in hodiernum
diem dicitur Terra Noua. ) Rex autem Theutran, sua trahens
extrema dispendii, intercepto sermone suo, uersus Thelefum
continuauit hec verba: "Cum igitur, fili Thelefe, ille uictoriosissimus
pater tuus regnum istud sibi sua uirtute quesierit (et ego
michi ab eo illud non reputauerim restitutum sed michi pocius ab ipso
commissum), quod sibi fata uiuenti concedere noluerunt, ut
proprium habituro tibi, loco eius cuius es heres et filius, fata tibi rationabiliter
concesserunt. Quare te, animo testandi, in hoc me<o>
presenti elogio heredem instituo tam in regno isto quam in omnibus
aliis bonis meis, ut huius regni sceptro et dyademate pociaris
et gubernes. Me autem honore regio regie tradere sepulture curabis,
celebratis meis obsequiis more regali. " Et hiis dictis et scriptis,
rex Theutran continuo uitam morte superueniente finiuit. Quo
mortuo, Thelefus, de sua morte tristatus, cum regni sui proceribus
corpus eius honorabili tradidit sepulture, et lapide marmoreo nimium
precioso est tumba constructa eius, in qua statuit condi cadauer.
In cuius tumbe superficie hoc epitaffium sculptum iussit apponi:
Rex Theutran iacet hic, quem morte peremit Achilles,
Qui Thelefo regni sceptra tenere dedit.
Hoc igitur facto, vniuersi maiores regni et per suas urbes singuli
populares Thelefo, qui dudum ducis nomine iure suo in paternis
fuerat titulis insignitus, nouo facto rege, tamquam eorum regi et
domino, sacramenta fidelitatis et homagii prestiterunt. Et deinceps
rex ipse Thelefus regni ipsius gubernacula moderaturus assumpsit.
Achilles autem, omni uictualium copia nauibus oneratis et
aliis necessariis ad uite regimina deputatis, Thelefum regem, uolentem
cum eo in Grecorum exercitum proficisci et profecto redire, in
regno ipso in quo ipse rex erat assumptus quasi inuitum residere
et remanere mandauit, monens illum et monitis precepta subiungens

Torna all'inizio