Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 170


Candidus inter oves Christi sociabilis ibit,
Corpore nam tumulum, mente superna tenet.
Commutasse magis sceptrorum insignia credas,
Quem regnum Christi promeruisse vides”.
16. Hoc tempore aput Gallias Francorum regibus a solita fortitudine et scientia
degenerantibus, hi qui maiores domui regalis esse videbantur administrare regi
potentiam et quicquid regibus agere mos est coeperunt; quippe cum caelitus esse[t]
dispositum, ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Fuitque eo tempore
maior domus in regio palatio Arnulfus, vir, ut postmodum claruit, Deo amabilis et
mirae sanctitatis. Qui post gloriam seculi Christi se servitio subdens, mirabilis in
episcopatu extitit, ac demum heremiticam vitam eligens, leprosis universa praebens
obsequia, continentissime vixit. De cuius mirabilibus apud Metensem ecclesiam, ubi
episcopatum gessit, liber existit, eiusdem miracula et vitae abstinentiam continens.
Sed et ego in libro quem de episcopis eiusdem civitatis conscripsi flagitante Angelramno,
viro mitissimo et sanctitate praecipuo, praefatae ecclesiae archiepiscopo, de hoc
sacratissimo viro Arnulfo quaedam eius miranda conposui, quae modo superfluum
duxi replicare.
17. Inter haec Cunincpert cunctis amabillimus princeps, postquam duodecim
annos Langobardorum regnum post patrem solus obtenuit, tandem ab hac luce subtractus
est. Hic in campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii
martyris monasterium construxit. Fuit autem vir elegans et omni bonitate conspicuus
audaxque bellator. Hic cum multis Langobardorum lacrimis iuxta basilicam domini
Salvatoris, quam quondam avus eiusdem Aripert construxerat, sepultus est. Regnumque

Torna all'inizio