Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VIII

Pag. 89


VIII
Dicamus nunc de novitatibus factis. ultramarinis partibus. et
de timore. quem habent Soldanus et Saraceni et de potentia
Soldani et de hiis. que vidi et audivi et consideravi.
In primis sciendum est. quod Soldanus totam Egiptum possidet. Ara
biam. Palestinam. Terram promissionis et totam Asyriam. Sui confines
sunt ab Alexandria per Nillum fluvium ascendentes usque ad Ethiopiam per
XV dietas: super litus vero Maris Magni versus orientem perveniunt usque
Anthiochiam. que contingua est Armenie: et inter Anthiochiam et Alexandriam
sunt ite civitates super mare scituate: primo Alexandrie. Damiatha.
Campnis. Gazara. Ascalonia. Jaffa sive Joppe. Ccsarea Palestine. Acri sive
Acon sive Ptolomaida. Sur sive Tyrus. Sydon sive Saieta. Beruch. Zibelech
sive Biblium. Botron sive Bethoron. Tripolis. Anteradum. Valanea.
Licia. Anthiochia. et sunt plura alia castra et terre super mare. que similiter
omnes possidentur a Soldano et a Saracenis. et disat Alexandria ab
Anthiochia per XXV dietas. De Alexandria autem ascenditur ad Kayrum
et Babiloniam. que distat per CC miliaria: et de Kayro ascenditur per Arabiam
usque Lamech. ubi est sepultus ille pessimus Mahometh. que civitas
Lamech est magna [urbs] Indie. et distat Lamech a Kayro et Babilonia per
XXX dietas et plus: de Anthiochia vero. que habet confinem omnem Armeniam. ascenditur per regnum Aaman. sive Aleph. usque ad Tartaros.
per Xij dietas. et ille rex Aaman est unus de regibus Asyrie subjectus Soldano.
Infra hos terminos continetur Damascus. Terra promissionis. desertum
magnum Arabie. Moab et Amon. Palestina. que omnia sunt sub
potestate Soldani.
De divisione autem suarum provinciarum. sic eas Soldanus dividit.
Nam ipse totam Egiptum regit et possidet: verum [est] quod in
Alexandria habet admiratum suum. et in Damiatha et Kayro et Babilonia.

Torna all'inizio