Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 258


prede, et quicquid inuenerunt in eis exportauerunt ex eis in multitudine
eorum militum armatorum. Et eo deterius quod superuenerunt
duo eorum filii, milites ualde strennui et nimium bellicosi,
quorum vnus uocabatur Allifan et alius Pollifemus. Hii irruerunt
in milites meos, qui centum interfecerunt ex eis, ceperunt me et Alfenorem
vnum ex sociis meis, et me et eum in quondam castro in carcerem
detruserunt. Hic Pollifemus habebat quandam sororem,
uirginem speciosam, quam postquam uidit Alfenor, in concupiscentia
eius exarsit, et eius illaqueatus amore factus est ualde
amens. Per sex igitur menses me captiuum in Siciliam detinuit
Pollifemus. Sed demum misertus est mei et me cum Alfenore
liberauit. Qui Pollifemus postea multum michi contulit commodi
et honoris. Sed Alfenor circa sui amoris uehemenciam in tantum
operam suam dedit quod sororem Pollifemi quam diligebat noctis
tempore a secretario patris eripuit et ipsam secum aduxit. Quod ut peruenit ad suorum notitiam, sui contristati sunt ualde. Propter
quod idem Pollifemus iterum in me et meos eadem nocte ad arma
prorupit cum maxima militum comitiua, et facto impetu contra
meos, sui recuperauerunt Pollifemi sororem. Qui Pollifemus in me
demum irruit, et dum ab eo insisterem me tueri, vnum sibi ex oculis
eius euulsi, et cum sociis meis qui viui supererant in naues proprias
me recepi, et cum eis a Sicilia eadem nocte discessi. Deinde
recta nauigacione potitus in Aulidem insulam me uentus appulit
quamuis inuitum.
"In hac igitur insula erant due puelle sorores nimium speciose,
ipsius insule domine, que in arte nigromancie et exorzizacionibus
docte nimium habebantur. Quoscumque igitur nauigantes
in hanc insulam fortuna trahebat predicte sorores non tam earum
pulchritudine quam earum magicis incantationibus sic tenaciter
capiebant quod nulla spes erat intrantibus ab insula posse recedere,
omnium aliarum curarum oblitis, adeo quod si quos inueniebant

Torna all'inizio