Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 25


nullatenus potuisti. Hec enim sunt illa incerta que faciles ad
credendum pro certo decipiunt et aperto conuoluunt falsitatis errore.
In quibus nullus deprehenditur futurorum effectus, nisi a casu forte
contingat, cum solius Dei sit, in cuius manu sunt posita scire tempora
temporum et momenta.
Quid ultra? Recepto Medea a Iasone periurabili iuramento,
ambo ingrediuntur in thalamum, incredibili uenustate decorum,
reiectisque uestibus et existentibus ambobus nudis, virginitatis
claustra Iason aperuit in Medea. Sicque tota nocte illa consumpta
in iocundis solatiis uoluptatis, Medea licet sui uoti satisfactionem
impleuerit per uiriles amplexus et optatos actus uenereos a Iasone,
propterea non euanuit scintilla cupidinis in eadem; immo per expertos
actos postea grauiora concepit incendia quam per facinus
ante commissum. Hic est ille gustus tanta seducens amenitate
miseros amatores, qui cum ab eis plus recepitur magis appetitur,
quem odire non potest stomachus saturatus, cum cordis auiditas et
cupiditas uoluptatis continuum in eo, dum eius feruet dulcis anxietas,
nutriat appetitum. Iam illius noctis aurore uicine sidus
illuxerat matutinum cum Medeam hiis uerbis alloqutus est Iason:
"Hora est, dulcis domina, nos a lecto debere consurgere ne forte
repente nos intercipiat lux diei. Sed ignoro, karissima, si de meo
negotio disposuisti aliquid me facturum. Si per te igitur est aliquid
ordinatum, rogo deuote ut tui secreti consilii michi seras aperias
ut per te instructus hoc exequar. Nam in educenda te ab hac
insula in qua es et deducenda te in meam patriam in qua possum
omnis est celeritas michi mora. " Cui Medea sic dixit: "Amice,
carior michi me, super tuo negotio, quod meum proprium factum
est, plenum iam sumpsi consilium electionis fornace recoctum et
agnitum in meipsa. Hoc ergo surgamus a thalamo ut michi ei tibi
copia sit habilior exercendi super hec omnia que tibi uisa sunt expedire. "
Surgentibus ipsis a thoro et uestibus in multa celeritate
resumptis, Medea, suorum apertis scriniis thesaurorum, multa ab
illis excepit, que Iasoni hoc ordine tradidit obseruanda. Inprimis

Torna all'inizio