meum insultabant mihi. Verecundabantur de me et tanto magis  
abiciebant me quanto meo beneficio ditatos se fore sciebant, ita ut  
nomen meum dedignarentur audire".  
Capitulum 25 -Paupertas monet eos ad se redire.  
"Dolens dolebam ego et dicebam ad eos: "Revertimini, filii recedentes,  
et sanabo aversiones vestras. Cavete ab omni avaritia  
que est idolorum servitus, quoniam avarus non implebitur pecunia.  
Memoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum  
certamen sustinuistis passionum. Nolite fieri subtractionis filii in  
perditionem, sed fidei in acquisitionem anime. Irritam quis faciens  
legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus  
moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium  
Dei conculcaverit et sanguinem Testamenti pollutum duxerit  
in quo sanctificatus est, et spiritui gratie contumeliam fecerit?  
Redite ergo, prevaricatores, ad cor, quia non in abundantia  
cuiusquam vita est, ex iis que possidet".  
At ipsi indignantes dicebant: "Vade, o misera, recede a nobis;  
scientiam viarum tuarum nolumus".  
Et aio ad eos: "Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos,  
amici mei. Quare persequimini me sine causa? Numquid non dixi  
vobis quia mei ac vestri mores non convenirent? En penitet me  
vidisse vos"".  
Capitulum 26 -Dominus loquitur ad Paupertatem.  
"Et factus est sermo Domini ad me, dicens: "Revertere, revertere,  
Sunamitis, revertere, revertere ut intueamur te. Ipsi filii irritatores  
sunt et nolunt audire te, quia nolunt audire me. Factum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |