quod  non manducaretis  de omni ligno? Eva  respondit: Nos comedimus  
de omnibus fructibus paradisi, sed de illo sciencie boni  
et mali  precepit ne comederemus neque  tangeremus ne forte  
moriamur…. 
2.  Fecit autem eis  tunicas pelliceas. Nos communiter dicimus  
pelliceas, melius tamen dicitur filiceas, quia de quadam materia  
que filorum est, que nascitur inter surculos nargillorum ad modum  
rethis, sicut portavi et dimisi Florentie.  
3. Et prohibuit Deus esum ligni vite. Videte, inquit, angeli  
ne sumant de ligno vite et vivant in eternum. Et statim angelus  
cepit Adam per brachium et posuit eum ultra lacum in  
montem Seyllanum, ubi fui quatuor mensibus, et in casu posuit  
Adam pedem dextrum super lapidem, qui adhuc est, et statim  
miraculo divino forma plante pedis eius infixa est in marmore  
et usque hodie perseverat. Et est magnitudo seu longitudo duorum  
nostrorum palmorum et dimidii plus, scilicet quam media ulna  
de Praga, quam non ego solus mensuravi, sed alius peregrinus  
saracenus Hispanus, quia vadunt multi ad peregrinacionem Ade.  
In alio autem monte, ad quatuor quasi parvas dietas, exposita  
etiam per angelum fuit Eva. Et ut hystorie illarum gentium  
narrant, nec Sacre Scripture contradicunt, fuerunt ab invicem  
separati diebus quadraginta in luctu; post quos angelus duxit  
Evam ad Adam quodammodo desperantem et consolatus est eos.  
  
 De monte Seyllano hystoria (499-501) . 
  
1. Verum quia materia requirit, et credo delectabile et aliquibus  
proficuum, ystoriam de Seyllano duximus presentibus  
inserendam, dummodo placeat Cesaree Maiestati, si vero non
  |  
  |