Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 159


plerique milites cancellarii, quibus universa virtus periculi metum
sustulerat, opposuerunt se conantibus introire. Ibi diu multumque
summa virtute pugnatum est, hiis quidem urgentissima necessitate
vires et audaciam ministrante, illis autem indignantibus quod
paucissimi viri tante multitudinis impetum sustinerent. Prevalente
vix tandem multitudine, fatigati se milites in campanarium contulerunt.
At illi per ecclesiam in domum cancellarii libere transeuntes,
milites peditesque qui muris defendendis operam dabant
repente captos vinctosque castellanis palacii transmiserunt. Quos
autem reppererant de locis adhuc munitioribus resistentes, ut se
dederent bonis conditionibus effecerunt. Inde ad expugnandum
campanarium redeuntes, cum iam multis eorum vulneratis acrius
instando nichil agerent, variis huc illuc consiliis agebantur. Alii
multa lignorum coacervata congerie supponendum ignem censebant;
nam ex eiusmodi saxis constructum esse campanarium, que
perseverante diutius igne facile dissolvantur; alii machinas ocius
inferendas; alii cratibus invectis suffodiendum ab imo campanarium
decernebant. Interea cum rex ad matris petitionem e palatio
vellet exire ut ab obsidione populum amoveret, Matheus
notarius ceterique conspiratores qui aderant prohibuerunt egredi,
dicentes non esse tutum illuc accedere, nam sagittarum ac lapidum
circumquaque turbinem agitari. Cumque viderent nullatenus
ea die posse campanarium expugnari, timuerunt ne, si res produceretur
in crastinum, plebis tepescerent animi, vel penitentia
ducti desisterent ab incepto, cum id regi displicere cognoscerent.
Statuerunt ergo cum cancellario pacisci, ut, abiurato regno
Sicilie, liceret ei in quam eligeret terram libere transmeare. Missis
itaque nunciis qui hanc ei conditionem proponerent, ita demum
inter eos transactum est, ut armata galea cancellarius cum

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio