| tripudio et hastiludio deduxerunt. Sed ex Papiensibus militibus,
 dum reverterentur, multi a Mediolanensibus capti sunt. Rex vero,
 Mantuam et Veronam atque Tridentum felicissime transiens, in
 singulis civitatibus extitit gloriosus. Exinde per Curiam introivit
 in Alamanniam, et a principibus de die in diem fidelitates accipiens,
 apud Magontiam coronatur; postmodum apud Ratisbonam
 sollemnem curiam celebrans, a rege Boemie et ab aliis multis
 principibus fidelitates accepit. Et eodem anno, primo die
 intrante Augusto, iverunt Regini cum exercitu suo peditum et
 militum in servitio Bononiensium ad montem Sambuganum contra
 Pistorienses.
 Item eodem anno Almiramamolinius rex Mauritanie, veniens
 in Hyspaniam cum infinita multitudine Saracenorum, minitabatur
 non solum Yspanias, sed etiam Roman, immo Europam
 capere universam. Sed Innocentius papa Christianorum signaculo
 insignitorum fecit contra illos multitudinem congregari; qui
 prima acie Malagon castrum ceperunt, deinde Colatravam, Alarcos,
 Benaventum, Petrabonam occupantes, ad Portum Muradal
 fixere tentoria. Portus autem artus erat, ut ducenti homines quasi
 toti mundo transitum prohiberent. Nostris igitur hesitantibus,
 ecce duo Christicole sub specie venatorum; quibus precedentibus
 ex alio montis latere, contra spem Saracenorum, totus montem
 pertransiit Christianorum exercitus, die Sabbati non longe a
 castris inimicorum Christi tentoria figens. Die Lune diluculo
 dispositis aciebus in campo, XVII° Kal. Augusti, congressi sunt
 Christiani et inimici Christi. Et per gratiam Salvatoris, christianissimis
 regibus Arágonum et Navarre et Castelle trucidantibus,
 hostes terga verterunt; quorum infinita milia Christicolarum
 gladius devoravit. Nam per V leucas fugati sine numero corruerunt.
 Deinde nostri, habita victoria, procedentes Ubedam civitatem
 viriliter occuparunt. In qua sexaginta milia utriusque
 sexus gentilium occiderunt. Demum Christianus exercitus ad propria
 remeavit, agens gratias Salvatori. Cui est honor et gloria in
 secula seculorum. Amen.
 Hic verba Sichardi episcopi deserunt.
 A [modo] incurrimus verba inculta et rudia et grossa et superflua,
 | 
 |