Salimbene de Adam: Cronica

Pag 188


fiat. Sic etiam prelatorum translatio fieri debet, maxime autem
quando repperiuntur insufficientes et mali.
De viris morigeratis qui in Veteri Testamento fuerunt.
Quia igitur de bonis moribus prelatorum in isto titulo inchoavimus,
ideo prosequamur quod cepimus. Notandum autem quod
in Biblia tres valde morigerati leguntur. Quorum unus fuit
Onias summus pontifex Iudeorum. De quo, II Macha., habetur,
in fine: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum,
verecundum visu, modestum moribus et eloquio decorum, et
qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem
orare pro omni populo Iudeorum
et cet.
Secundus fuit Eleázarus, unus de prioribus scribarum, vir
etate provectus et vultu decorus
, qui creditur fuisse pater illorum
VII fratrum qui ab Antiocho diversis supplitiis interempti sunt
propter patrias et Dei leges servandas. De quibus II Macha.
habetur, capitulo VII. Hic, cum cogeretur facere contra legem
(volebant enim emissarii Antiochi quod carnem porcinam comederet),
cogitare cepit etatis ac senectutis sue eminentiam dignam
et ingenue nobilitatis canitiem atque a puero optime conversationis
et secundum sancte et a Deo condite legis constituta. Respondit cito
dicens premitti se velle in infernum
quam hec committere. Quam
ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo,
adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo
ac fortiter pro gratissimis et sanctissimis legibus honesta morte
perfungar. Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus,
sed et universe genti memoriam mortis sue ad exemplum
virtutis et fortitudinis derelinquens
. De hoc habetur II Macha. VI.
Porro tertius fuit Gamaliel Phariseus, doctor legis, honorabilis
universe plebi
. De quo habetur Act. V. Hic fuit magister
apostoli Pauli. De quo Ieronimus in primo prologo Biblie ita
dicit: «Paulus apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et
prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritalibus telis
postea doceret confidenter». Hoc habetur Act. XXII. Fecit apostolus

Torna all'inizio