| est, quando grex ille fidelis sed modicus egressus est de Molismo,
 et venit habitare Cistercium. Queris quid deinceps? Construxit Benedictus
 duodecim monasteria, auctus et dilatatus in filiis, et grex
 ille, a principio modicus, quam in mundo dilatatus sit, liquet omnibus
 latinis, grecis et barbaris, et diversis nationibus terre. Est enim
 perfectissimus duodenarius numerus, propter quinarium et septenarium,
 quorum alter ad exercitia corporum, alter ad virtutes pertinet
 animorum; quia et sensus corporis quinque sunt, et septem
 dona sancti Spiritus, que animam letificant, quam adimplent. Inde est
 quod panum miracula in quinque ordeaceis et septem, ut putatur,
 triticeis, peracta sunt: inde quod tribus duodecim in quinque et
 septem divise sunt, similiter et ecclesie totidem. Primo namque
 Ruben et Gad, Manasses, Efraim et Iuda, deinde septem tribus
 reliquam hereditatem acceperunt. In ecclesiis quoque simile aliquid,
 dignitate magis tempore, completum est: Jerosolimitana namque
 et Antiochena, Alexandrina, Bizanzea et Romana ecclesia,
 patriarchatus dicte sunt, post quas septem ecclesie asyatice dignitatem
 plurimam accepisse noscuntur, in spiritu tamen potius quam
 in littera. Sed et hic abbatias quinque iam tenemus pre manibus,
 que aliarum capita facte sunt, de septem vero usque modo nulla
 est manifesta cognitio. Nec mirum. Novissime septem tribus
 | 
 |