: Annales Veronenses antiqui

55


55.
.MCCXX. Imperatores.
[B] Fridericus imperator primo die coronationis sue, qui fuit
.VIIII°. exeunte novembri, leges optimas condidit, Hospitali Allemanorum.
multa privilegia optinuit, Sarracenos in Sicilia perdomuit,
diviciis, potencia et filiis pre ceteris imperatoribus effloruit. prima
eius uxor domina Constantia, filia regis Aragonum, fuit, de qua
regem Henricum genuit. qua defuncta, dominam Ysabellam,
filiam regis Iohannis, qui regnum Ierosolimitanum regebat, una
cum eodem regno accepit, de qua filium Conradum suscepit; qua
sublata de medio, alteram dominam Ysabellam, filiam regis Anglie,
accepit, de qua filium Karolum et filiam suscepit. multa et
magnifica fecit, ut infra sunt notata, et .XXXI. anno coronationis
sue obiit in Apulia.

Torna all'inizio