diversa fortuna, uni Deo non immerito placuit, quia nec adversis ista 
succubuit, nec in prospera suimet obliviscens sese illa deiecit. Sed illa 
tolerabat, quibus abundabat, ista fruebatur, quae patiebatur. Utraque 
nimirum de mundanae inconstantiae alternitatibus asserens:  Sicut tene  brae ,  
pertulit? Cui nimirum vere praedictum est:  Et tuam ipsius animam  
 pertransibit gladius . Si enim omnipotens Deus huius vitae prospera 
magnipenderet, nullatenus ipsam singularem ac perpetuam virginem, ex 
qua incarnari dignatus est, affici doloribus permisisset. Quapropter  et vos , 
iuxta beati Petri sententiam,  eadem cogitatione armamini , et mala mundi 
per patientiam vincite, quae profecto non ignoratis omnes electos ab ipsa 
humani generis origine pertulisse. Unde dicit apostolus, quia  per   multas  
 tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei . 
Enimvero non incredibile est, quia si haec vita vobis blandita mitesceret,  
a caelestis desiderii cursu vos aliquatenus retardaret. Et mens vestra 
eotenus a Deo frigesceret, quo in aestu rerum temporalium requiem inveniret.  
Ideo igitur divina dispensatio in huius vitae salo procellosis hinc inde 
turbinibus, et quodammodo violentis ventorum furentium flatibus vos 
fluctuare permittit, ut mens vestra avidius ad superna desideria transeat, 
dum inter ima non invenit, ubi delectabiliter requiescat. Agar namque 
prosperis fulta contra dominam tumuit, afflicta postmodum et in solitudinibus  
exul oberrans alloquium angeli laeta promittentis accaepit. Rachel 
donec sterilitatis infortunio laboravit, vero Deo reverentiam digni cultus 
exhibuit.  Postquam autem edito Ioseph fecunditatis meruit donum, Laban 
patri furata est idolum. Vos etiam si iuxta votum erecta in cumulum 
unda prosperitatis attolleret, vel admissi cuiusquam piaculi naufragium 
absorberet, aut certe a litore quietis intimae mentes vestras fluxa laeticia 
procul abduceret. 
Unde vos hortor et sollerter admoneo, ne divinis beneficiis inveniamini,  
quod absit, ingratae, sed gubernatori vestro Deo dignas semper
  |  
  |