Salimbene de Adam: Cronica

Pag 244


diem clausit. Et ut tradidit Iosephus, de Herode Agrippa loquens:
«Non erat homo, in quo mutabilitas fortune adeo posset
deprehendi», et exemplificat de tribus eius infortuniis: sic de
domino Stepháno possumus exemplificare.
Primo, in hoc male contigit ei, quia, post mortem Andree
regis Hungárie, mater eius de Hungária fugit pregnans, timens ne
interficeretur ab Húngaris, sicut aliam reginam occiderant, scilicet
sancte Elysabeth matrem.
Secundo, quia imposuerunt ei quod ex Dionisio quodam conceperat;
et ideo filii regis Hungárie fratrem eum non appellabant
nec ad habendam paternam hereditatem admittebant. Et hoc
dubium multis annis apud regem Hungárie fuit. Et multi fratres
Minores de Hungária, qui transibant per Ferariam, volebant
ipsum videre et dicebant quod regi Hungárie, patri suo, in habitudine
corporis optime similis videbatur.
Tertio, quia, cum nutriretur Ferarie in marchionis Hestensis
curia, et speraretur quod ei, propinquitatis iure, deberet succedere
tamquam filius neptis, filie Aldevrandini fratris, portatus
fuit quidam [puer parvus de Apulia supra asinum vel sumarium,
natus ex quadam nobili muliere de Neapoli et ex quodam Rainaldo
principe, quondam filio Açonis marchionis Estensis de
Ferraria, ut tunc dictum fuit; quem Rainaldum] imperator obsidem
tenebat in vinculis [in civitate Neapoli]. Si fuit res fictitia,
malitiose composita, an veritas, ignoro. Verum quomodocumque
fuerit, Stephánus de Feraria fuit expulsus et habitavit Ravenne.
De domino Opiçone marchione Hestensi, et de origine et operibus eius.
Puer vero [noviter conductus] dominium tenuit marchionis
Hestensis. Et factus est pessimus homo, imitatus Icilinicos
mores. Nam matrem propriam submergi fecit in aquis Adriaticis
vel in vallibus, eó quod erubescebat matrem se talem habuisse,
que lavandaria extiterat. Nam ioculatores ei de hac [macula]
verecundiam faciebant, [eo quod] illegittime natus esset,
et quod [mat]rem ignobilem habuisset. Aliqui dixerunt istum

Torna all'inizio