| Iohannes qui vidit angelum, novo cognomine. Talibus ergo dum
 poleret virtutibus, miraculorum signis operator habebatur mirificus,
 mos  nanque Ravennatibus inoleverat ipsiusque beati  Iohannis
 temporibus incuncusus  vigebat, quod  videlicet omnes
 pueri illius regionis in ipso anno baptizati, in solenpnitate beati
 Vitalis martiris Ravenne, ad matrem eclesiam in honore eiusdem
 martiris consecratam deferebantur, pontificique sacro crismate confirmandi
 offerebantur. Quodam vero tempore, cum innumera
 populi multitudo solito more illuc parvulos suos ad hoc detulisset,
 atque nimium depresata plebis frequentia ita episcopum parvulos
 cumsecrantem circumvalaret, ut vix ad eum nisi (in) pro rima
 initendo quilibet accederet, quedam vidua paupercula, que filium
 cum aliis ad consignandum sacra untione  propriis brachiis advexerat,
 videns quod tante multitudini se immergere atque ad episcopum
 apropinquare nequiret, a turba paululum secessit ad hospiciumque
 suum regrediens. Mox, illa recedente frequentia, ad ipsam eclesiam
 statim sperabat reverti et quod querebat sine impedimento adipisci.
 Sed omnibus rite peractis atque pontifice cum suis regresso
 ad curam proprie habitationis, simulque eclesie foribus pro cunsuetudine
 | 
 |