Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 96


in arce Trevali in apotecha sancti Ambrosii cautissime abscondentes humaverunt
defunctum. Transactis vero aliquantis diebus, eius cadaveris foetor castellum omne,
ita ut omnes nausiarent fugientes, occupavit. Itaque huius sceleris conscii magno timore
territi, ne ob hoc cadaver invenirent, summo cum labore apotecham ipsam aqua usque
umbelicum, coarctantes foetorem, repleverunt. Hiis itaque, ut audistis, ambobus exanimatis
in linguis, Deus qui omnia videt omniaque suo dispensat iudicio examinatione
aperto. .. intentionis furialiter illorum verba fuerunt, apertissime declaravit. Hoc facto
nequiterque peracto, cum iam huius rei eventus umbratim et non ut veritas habebat, ad
Herlembaldi aures pervenit, gente illico coadunata immensa obsidendam Olivam, omnium
fere nequissimarum artium maximeque incantationum scientia fultam, in corpus Arialdi
ut sine mora ei traderet sataguit. Igitur legatis ad eandem directis ac castris in prato
Rocho consedentibus, nocte superveniente eadem vox quaedam fantasticae imaginis
vento supervolante tenui audientibus universis insonuit dicens: Currite, currite ad ripam
Ticini! currite currentes, quoniam in loco in ripa Ticini sanctus noster Arialdus nobis
repraesentandus ecce advenit.
Quo audito angelicam vocem universi credentes, magno
cum clamore castris relictis omnibus ad locum praedictum concurrerunt. Quo cum
celeri cursu ivissent, corpus iamdiu truncatum mulieris fere emarcidum, minimeque
propter aquam in qua iacuerat foetens, cui omnia membra cuiuscunque sexus marcuerant,
orribile nimis ac visu teterrimum, illis traditum est. Itaque multis dubitantibus, multisque
congaudentibus, plurimisque credentibus, tandem pallio superimposito in lectica
compositus est. Quo assumpto et quasi levita cum stola ornato, summis cum letaniis
magnisque exaltationibus plurimisque confrequentationibus in monasterio sancti Celsi
humatum est. Hiis itaque peractis, Herlembaldus suis cum omnibus magnisque ceremoniis
quasi novum martyrem venerantes, fantastica delusi imagine, ut postea in tempore
quarti Anselmi archiepiscopi apparuit, sedule ac devote colebant. Cum enim post biennium
suae consecrationis domnus Anselmus Arialdi ossa et corpus qualiter male olim
in veritate fuissent humata comperisset, curialiter cum paucis clericis ad locum tendens,
ossa quae habere potuit colligens, in ecclesia sancti Dionysii humavit. Ea tempestate
cum capitanei, quos Herlembaldus a civitate suis cum factionibus expulerat, parati mori
quam inhoneste vivere, viribus reintegratis urbem paulatim intrantes, cives quos habere
poterant, secum stare ac feudi retinere iureiurando affirmabant. Pauco autem tempore
cum ordinarii sanctum crisma ad sancti pascae fontes consecrandos devote adduxissent,
ab Herlembaldo fustibus et terroribus constricti atque coacti, in sancto sabbato ipsum
in theatro duxerunt. Quo ducto, cum diu super hoc negotium adversus illos pessime
detrahens ac nova nomina inhonesta illis imponens Herlembaldus concionaretur, furiis
saevissimis commotus, sanctum crisma ab illorum manibus summa cum vituperatione

Torna all'inizio