Salimbene de Adam: Cronica

Pag 114


Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Adam non est seductus,
mulier autem seducta in prevaricatione fuit. Salvabitur autem
per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et
sanctificatione cum sobrietate
.
Septimo, quia
qui non assuescit bonis moribus, dum iuvenescit,
a vitiis nescit recedere, quando senescit.
Hinc Sapiens dicit, Prover. XXII: Proverbium est: adolescens
iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea
. Hinc
Ecclesiasticus dicit, XXIII: Homo assuetus in verbis improperii
in omnibus diebus vite sue non erudietur
. Ideo optimam medicinam
dat ipse Ecclesiasticus XXIII: Indisciplinate loquele non
assuescas os tuum: est enim in illa verbum peccati
.
Octavo et ultimo, quia qui turpia loquitur et inutilia et vana
et inhonesta verba, accusari debet et puniri in Ordine fratrum
Minorum de facto, si vidit, de verbo, si audivit. Et hoc digne fit,
quia eloquia Domini eloquia casta. Et in regula fratrum Minorum
dicitur quod «sint examinata et casta eorum eloquia ad utilitatem
et edificationem populi» et cet. Item Ys. XLIII: Ne memineritis
priorum et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, et
nunc orientur, utique cognoscetis ea
. Item Apostolus, II ad Cor. V:
Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce
omnia facta sunt nova
. Ideo illa sancta mulier dixit, I Reg. II:
Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est,
et ipsi preparantur cogitationes
. Hinc Petrus ait, prima canonica
IIII: Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Hinc ad Ephesios dicit
Apostolus, IIII: Deponite vos veterem hominem secundum pristinam
conversationem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Renovamini autem spiritu mentis vestre et induite novum hominem,
qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
. Ad
materiam supradictam facit quod Ecclesiasticus dicit, XXVIII:
Attende ne forte labaris in lingua tua et cadas in conspectu inimicorum
insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem
.

Torna all'inizio