Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 196


divinitatis, id est de Filio et pro Filio dicta. Ceterum de Spiritu Sancto
prophetam inducit et ait: et «Emitte Spiritum tuum, et creabuntur».
Pater creat, Filius et Spiritus Sanctus; tota ergo divinitas creat, et operatio
hec individua est.
Sed quomodo verum est, quod iam creata denuo creentur? Creata
in animali homine profecto per Spiritum Sanctum creantur in virum
spiriteum. Nam prius quod animale, postea quod spiritale est. Vel
creata in veteri homine creantur in novum hominem Christum, qui
non secundum veterem Adam sed secundum Deum creatus est, in
iusticia et veritate sanctitatis. In hanc creaturam se, id est animam suam,
formari idem David rogat et ait: «Cor mundum crea in me, Deus».
Sed quia missio est Spiritus, hec nova creatio facta est in discipulis cum
induerunt virtutem ex alto, ideo accelerandam eam propheta precatur
et ait: «Emitte Spiritum tuum, et creabuntur» discipuli tui in te novum
hominem, id est de veteribus erunt novi, et ita «renovabis faciem terre»,
id est animas hominum ad imaginem et similitudinem Dei factas.
Verum exemplorum prolixitatem, quibus totitus divinitatis individua
operatio panditur, breviandam fore auctor iste ratus, universam
longitudinem sub brevitatem transmittit et ait: Et ut breviter dicam, quod ipsum
divinum ait Verbum: «Ego et Pater unum sumus»
dealitate, etsi
proprietate distincti, et « Omnia que habet Pater » in natura dealitatis « mea
sunt
» in eadem natura, id est natura ac forma Patris mea <est>, et
sumus unum, ita quod “sumus” distinctionem et “unum” eandem
singularem naturam, qua Pater Deus est michi, importet. Cum enim
deitas una sit ac singularis natura faciatque Deum, non poterit esse nisi
unum quod facit, et tale unum quod vere sit et dicatur unum, scilicet Deus.
Itaque dicit Deus Filius: «Omnia que habet Pater, mea sunt», sed et
reciproce loquitur ad Patrem de suis et infit: et «Omnia mea tua, et tua
mea»
. Quid in “omnia mea” et in “omnia tua” intelliges, nisi omnem
naturam Filii Patris esse naturam, et conversim naturam omnem Patris,
esse Filii omnem naturam?
Sed, questo te, cum Dei Patris et Dei Filii una sit ac singularis natura,
quomodo universitatem, id est omne, recipere potest? Signum enim
hoc, id est “omne”, non singularitatis sed rei universalis est signum.
Ad quod potest dici, quoniam hoc loco ubi scribitur «omnia que habet

Torna all'inizio