Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 261


gentis tyranidem, qui in me et meos irruens maiorem partem
meorum gladio interemit, paucis relictis ex eis. Bona omnia que
tunc mecum habebam in nauibus abstulerunt a me homines gentis
ipsius, ceperunt me, et qui superfuerunt ex meis mecum duris carceribus
incluserunt. Tandem, uolentibus diis, liberauerunt me et
illos quos mecum incluserant, nichil michi restituto ab eis de rebus
meis. Quare in summa paupertate deductus circuiui meridiem et
demum in terram istam applicui, factus pauper et egenus, ut uides.
Ecce narraui tibi omnes casus meos postquam a Troya recessi et
in paupertatem quare sunt deductus. " Et sic Vlixes narrationibus
suis finem fecit.
Rex uero Ydumeneus, auditis uerbis Ulixis, racione sue nobilitatis
et eius industrie ualde compassus est sibi, et ideo quantum
placuit Vlixi in Creta morari in multa rerum habundancia rex
honorauit eundem. Demum cum Vlixi placuit a Creta recedere, rex
donauit Ulixi duas naues, necessariis omnibus bene munitas, cum
quibus posset in regnum suum commode nauigare. Donauit etiam
sibi dona plurima, argentum et aurum, que sibi possent habunde
sufficere dum ad propria perueniret. In recessu tamen suo rogauit
eundem ut ad regem Anthenorem se conferret, qui eum uidere
plurimum affectabat.
Vlixes igitur, a rege Ydumeneo obtenta recedendi licencia, naues
ascendit et ad regem Anthenorem se contulit, qui eum in uultu
ylari cum multa iocunditate recepit. Cui multum grata fuit Vlixis
multa facundia et nimia industria sensus eius. Ibi autem Vlixes
certos rumores didicit de uxore sua Penelope, tot infestata proceribus,
et eius pudicicia ab ea illesa seruata, necnon et de quibusdam
aliis qui inuaserant terram suam et eam temere detinebant contra
eius uoluntatem uxoris. Ibi Thelemacus filius eius, cognito patris
aduentu, accessit ad eum, qui omnes rumores quos pater didicerat
certa sibi assercione firmauit. Quare Vlixes regem rogauit Anthenorem
ut eum in regnum suum associare deberet in suorum militum
comitiua. Quod Anthenor libenter annuens cum suis militibus
associauit eundem.

Torna all'inizio