Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 78


Apuliam ac Terram Laboris pertransiens, universa recepit que
prius hostes invaserant. Quantum enim inconsulte dudum ab
eo desciverant, tanta nunc ad eum levitate pariter confluebant.
Universas etiam civitates et oppida quecumque comitem Lorotelli
receperant vel aliquatenus ei consentiendo visa fuerant recepisse,
certam pecunie quantitatem, redemptionis nomine,
datum iri constituit, volens ea pecunia quod de thesauris suis
imminutum fuerat resarcire; simulque iustum existimans, ut qui
domos et possessiones suas hostibus se dedendo debuerant de
rigore iuris amictere, levi saltem eas pretio redimere cogerentur.
Preterea Ionatas comes Consanus, Richardus comes Fundanus,
Rogerius comes Acerranus Mariusque Burrellus et alii qui societatem
eorum secuti fuerant, regis adventu perterriti, partim in
Aprutium, partim in Campaniam transfugerunt. Rogerius quoque
comesAvellini regis iram censuit declinandam, eo quod nuper
iniussu curie, filiam Phenicie de Sancto Severino duxisset uxorem,
cuius etiam filius Willelmus de Sancto Severino, cum comite
fugiens, furorem regium declinavit. Comitissa vero, cum obsessum
castellum defendere niteretur, capta est et cum matre sua
Phenicia Panormum transvecta.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio