Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 94


munera non habeo, intra memetipsum tamen invenio quod in ara tuae laudis impono. Quia qui nostra datione non pasceris,
oblatione cordis melius placaris.” Nichil quippe Deo ditius voluntate bona. Item Augustinus contra Iulianum in libro
tertio: “In suo quippe genere curandum est, quod ad melius non potest erigi.” Dixisti: “Sacerdos qui duxerit uxorem,
deponatur.” Bene dicis, et ego dico, si post acceptum sacerdotium duxerit uxorem, sui ordinis periculo subiaceat, sin
autem in sacerdotio unius uxoris virum inveneris, quid separas quod non licet? Cur enim dividis corpus? Da mihi Ambrosium
sanctum doctorem nostrum, qui dividat uxorem ordinis nostri a viro, altero nolente; et credamus semperque teneamus.
Quin etiam quid sanctus papa Gregorius Teostitae patriarchae in Canobiis dicat, audite: “Sunt quidam qui dicunt religionis
causa coniugia debere solvi. Verum sciendum est, quia et si hoc lex divina prohibuit, lex humana concessit. Per se
enim Veritas dicit: Quod Deus coniunxit, homo non separet. Quin etiam ait: Viro non licet dimittere uxorem, excepta
fornicationis causa. Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus enim quia scriptum est: Erunt duo in carne una.
Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittat uxorem vel mulier virum in hoc mundo remanentem vel
fortasse ad illicita migrantem, quae est ista conversatio, in qua una eademque caro ex parte transit in continentiam, ex
parte remanet in pollutione?”

27. (26) Cum autem orantibus partis utriusque fandi terminus imponebatur, ecce quasi
ex ira Dei Landulfus maiorum corona furialiter consurgens, vultu pallido ac lingua stridenti,
clerici cuiusdam obiurgationibus commotus, cum quo tamquam canis dentaliter
rixatus fuerat, orationem fundere cupiens, omnibus nimia eius commotione vetantibus,
prosiluit. Itaque indignatione nimia ac ira magna, quasi ursa raptis catulis commotus,
clamans se clericorum cultello velle interimi, furialiter ex secretario in theatrum prosiliens,
omnibus convocatis plebeicis orationem incitativam permultum super ordines universos,
astante tamen Herlembaldo, lacrimabiliter edidit. Quo audito, Herlembaldo adortante
et tamquam rex imperante, in manibus populi super sacerdotes illico fit concursus.
Quod si ipsos in secretario aut in ecclesia, in quibus nullam exibebant reverentiam,
comperissent, profecto ipso die gladiis et fustibus universos interemissent.
28. (27) Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti regnante clementia, eiusque
dextera virtutibus et miraculis sedule et misericorditer coruscante super homines irrationabiles,
et super Dei sacerdotes ab omni humano auxilio, Dei tamen fretos auxilio, destitutos,
miracula invisa et inaudita apparuerunt. Quadam enim die cum sacerdos Liprandus,
qui hominibus placiti Dei male nominati suspiciosus erat, ante oculos quorumdam
apparens ad sancti Nazarii ecclesiam orationis causa abiret, verbis nefandissimis obiurgatus,
fustibusque post eum summis cum latratibus proiectis, in concavo altaris sancti
Nazarii supra eius corpus nimia animi angustia fugit. Unde cum quidam nefandissimus,
impudentior ceteris, turpissimis verbis gravissimisque impulsionibus ipsum alapizando, ut
sui et suorum consimilium animos mulceret tamquam vesanos gentiles, extraheret, Dei
virtute operante, in proximo omnibus membris contractis misere exaruit. Alius cum in
ecclesia eadem sanctam Eucharistiam a sacerdote quodam in nativitate Domini timore
eiusdem, non Dei amore acciperet, foris in muro, secta subversus haeretica, vidente
tamen quodam fidele ac sacerdoti id ipsum nuntiante, immisit. Hoc audiens Dei sacerdos
summa cum reverentia sanctum Domini corpus colligens recondidit; sed miser ille,
qui sancti corporis indignus fuerat, usque in finem vitae suae ab omni cibo insatiabilis
ac omnibus angustiis cruciatus, moriens non meruit habere corpus Christi. Alii vero
quinque cum sacerdotem quemdam ob mulieris occasionem turpiter distrahendo dehonestassent,
ipso anno quasi canes mortui sunt. Quin etiam alius secta detestabili irretitus,
cum sanctum incensum, quod sacerdos in Domini natale per singulas defert domos, hostio
clauso ac introitu eidem vetando refutaret, nocte eadem veniente proxima diabolus, in
scismate fidelissimus laborantibus, filium eius e matris manibus diripiens vagientem ac
in aera verberans, ipsum puerum emortuum demum evanescens cadendo dimisit.
29. (28) Ea tempestate audiens Herlembaldus, Gottofredum quem supra memoravi,
de omnibus episcopalibus negotiis tam in clero quam in populo contra ius suum et velle
intromittentem, exercitu parato inmenso et nobilium parte circa Castilionem metando
velud imperator composuit. Ubi cum per multos machinis et balistis praeliisque diversis
frustra laborasset dies, multis e populo misere amissis ac Dei ira civitate Mediolani funditus
tam in domibus quam in ecclesiis, tam in marmoribus quam in trabibus ardente,
quod castris minime latuit, ab omni spe frustratus tristis recessit. Dum haec fuissent

Torna all'inizio