| Benedicti applicuit; quo ad euiri legati de diversis urbibus venerunt,
 inter quos eciam Landulfus Capuanus affuit cum suis. is
 igitur, ad solita vergens fallacia, Capuanos, quos Cesari presentaverat,
 fugere compulit, ipse solus cum eo remanens, quasi nichil
 culpabile penes eum egisset. sed augustus hqc, pro nichilo ducens,
 adiit Capuam, obsessamque tribus mensibus, funditus delevit. cives
 autem, cum nullum ab eo placitum habere potuissent, || Landberto
 comiti illius se tradiderunt, putantes se reccius facere, pessime corruerunt.
 unde postea pro nichilo ducti omni fere mense diversis
 iudicibus dabantur in predam. hoc ita peracto a Guayferio, sine
 omni sponsione, prius Salernum, et sic demum ab Adelgiso Beneventi
 exceptus est.
 Sequenti autem anno, multis fultus auxiliatoribus, Varim perrexit
 atque, cum sepe dicto Saugdane, augustalis exercitus pugnam
 commisit. a quibus exuperatus aufugiit, ammissa non modica
 parte sui exercitus. dehinc omnia eorum sata circumquaque comburens
 Materem adiit, quam sine mora igne cepit. tunc venit
 Venusiam, castrametatusque in eam cepit renovare, et Varim hinc
 inde graviter expugnans demolitus est, positoque presidio pugnatorum
 in Canusia, vicissim eos cornibus ventilabat. quo terrore
 perculsi multi ad augustalem confugientes clemenciam, dari sibi
 petebant dextras. quibus solitam misericordiam non negavit. post
 hec iterum itum est Orietanam urbem. sicque reversus est Beneventum
 atque, annuente sibi dextra superna, cum iam ad extremitatem
 maximam pervenissent Saraceni, misso exercitu Varim
 | 
 |