Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 448


qui munit animam suam ad tolerandas ignorancias hominum,
potest esse acceptus propriis et comunibus adversus. Et dixit
cuidam iniurianti sibi dicendo quod erat vilis generii: ego minus
valeo propter genus meum, ut dicis, et genus tuum propter te.
Et dixit: disputari super re cuius vitari non potest veritas, est
ignorancia. Et dixit: melius inter omnia existens est medium.
Et dixit: homines in hoc mondo sunt figure in foliis libri, cuius,
uno aperto folio, apparent que sunt in illius facie, et que sunt
a parte altera occultantur. Et dixit: qui multum currit, multum
cespicat. Et dixit: si sensus hominis non dominatur aliis existentibus
in homine, annullabitur aliis vincentibus ipsum. Et
dixit: qui non discernit inter bonum et malum est bestia. Et
dixit: amicus bonus est qui facit ipsum divertere versus bonum,
et robustus qui aufert damna, et bona vita est bona acquisitio
et moderate expense. Et scripsit regi quando mortuus fuit
eius filius: Deus stabilivit hunc mundum domum tempestatum,
et alium mundum domum leticiarum et remuneracionum, et statuit
tempestates huius mundi occasiones remuneracionum alterius
mundi. Et dixit: nemo reputatur sapiens quousque vincat cupiditates
sui cordis. Et dixit: mundus predicat illis qui remanet
propter illos qui recedunt. Et dixit: mundus est perdicio
unius et predicacio alterius. Et dixit: qui confidit in mundo isto
sciendo qualis est, decipitur, et qui suspicatur in eo vere sollicitus
est. Et dixit: eventus rerum ad voluntatem hominis, facit
perdere sensum. Et dedit ei unus ex discipulis suis quoddam;
quo recepto, statim incepit plorare. Et interrogaverunt: quare
ploras? Respondit: quia procuravi amorem perdere ex receptione
muneris. Et dixit: patri et matri studeas talis esse, quales filios
tuos volueris esse tibi. Et dixit: non rideas neque irascaris
multum, quia ista duo sunt opera fatuitatis. Et dixit: de eo quod
verecundemur facere convenit ut verecundemur loqui. Et dixit:

Torna all'inizio