gratum immo gratissimo reputantes, quotiens vestre placet 
laudabili probitati aliqua de rebus nostris aliquando postulare. 
LXVI. 
 De fi1io ad patrem pro subventione.  
Reverendo genitori suo, domino A. propriis meritis honorando, 
B. scholaris Bononie quicquid devotionis et reverentie 
potest. Naturam aspidis accipit, qui dignum petentium precibus 
non assentit. Cum igitur iterate littere frequenter dolorem 
proposuerint et inopiam filialem, et per vos clamantis filii 
voces non fuerint exaudite, sine dubio vos tangit, ut cum 
licentia vestra loquar, quod superius continetur in exordio 
sapientis. Unde licet quasi semivivus ad estrema descendam, 
habens tamen adhuc fiduciam resurgendi, flexis genibus dominationi 
supplico paternali, ut saltem hac vice meis necessitatibus 
velitis succurrere intuitu pietatis. 
LXVII. 
 De nepote ad patruum pro auxilio.  
Patrus, immo patri domino A. de tali loco, reverendo ac 
multipliciter honorandos C. scholaris Bononie se ipsum. Naturale 
quodammodo esse dignoscitur, ut ubi specialis est fiducia, 
recurratur. Unde totius spei nostre plenitudinem habens in vestra 
commendabili probitate, post solum Deum cuius semper debet 
preponi auctoritas et potestas, dominationi vestre urbanitate ac 
liberalitate plurima renitenti, supplicare non desino modis omnibus 
reverenter, ut rorem vestre gratie velitis infundere super 
meam planctulam sitientem, aliquid loco beneditionis et pietatis 
intuitu destinantes. 
LXVIII. 
 Amicus amico pro captivo relaxando form....  
Honorabili viro domino A. de Mutina laudabili et discreto 
G. de Bononia vite longitudinem cum honore. Licet a parvo
  |  
  |